- COLURIA
- COLURIAapud Sidonium, l. 2. Ep. 2. Ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis, quam columnis invidisa volubilibus, semicolumma sunt, ab una parte in acumen desinentia. Vocis origo a medicamentis rotundis, et oblongis alterâque parte crassioribus, quae κολούρια appellata sunt, quod muris caudae truncatae similia essent. Inde enim nomen κόλουρον, cui cauda curta est, a quo κολούριον; quae, ut fistulis immitti possent et naribus, aliisque συριγγώδεσιν, eâ formâ fiebant: cum collyriis neutiquam confundenda, uti diximus supra in voce Collyra. Vide Salmas. ad Solin. p. 257. et 924.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.